- BOVERA
- BOVERAseu, ut Galli efferunt, le Bouvier, dictus est Carolus Crassus Imperator quod pinguedine ac ventris molc bovis instar esset, In brevi Indice Regum Francorum, qui praefixus est Usaticis Barcinonensibus, in Cod. MS. Thuanaeo, apud Car. du Fresne, hôc ordine recensentur Reges secundae stirpis: Carolus Magnus, Ludovicus filius eius: Lotharius, Karolus frater eius, Ludovicus eius (Lotharii) filius, Karolus Magnus, Karolus de Bovera, qui dicitur regnâsse anms 40. Otho Karolus etc. Eôdem cognomine eum insignit Abbo de bellis Parisiac. l. 1.Urbs mandata fuit Karolo nobis Basileo,Imperio cuius regitur totus paene cosmus.Ubi Glossa ipsius Abbonis: Karolus de Baguerra sive de Bovera, qui et Crassus, Rex Franciae. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.